monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 65, 8
'Speciosus forma prae filiis hominum.' In Hebraico: 'Decore pulchrior es filiis hominum.' Finito prooemio, hinc narrationis exordium est, et fit apostropha ad ipsum amantissimum, et dilectum et regem, cui dicentis opera consecrata sunt. Quaeritur autem quomodo pulchrior sit cunctis filiis hominum, de quo legimus in Isaia: 'Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem, sed erat species eius inhonorata et deficiens a filiis hominum. Homo in plaga positus, et sciens ferre infirmitatem, quia avertit faciem suam' . Nec statim scriptura dissonare videatur: quia ibi ignobilitas corporis propter flagella et sputa et alapas et clavos, et iniurias patibuli, commemoratur: hic pulchritudo virtutum in sacro et venerando corpore. Non quo divinitas Christi hominibus comparata formosior sit; haec enim non habet comparationem: sed absque passionibus crucis, universis pulchrior est. Virgo de virgine, qui non ex voluntate viri, sed ex Deo natus est. Nisi enim habuisset et in vultu quiddam oculisque sidercum, nunquam eum statim secuti fuissent Apostoli, nec qui ad comprehendendum eum venerant, corruissent . Denique et in praesenti testimonio, in quo ait. 'Homo in plaga positus et sciens ferre infirmitatem,' reddit causas quare ista perpessus sit. 'Quia avertit faciem suam,' id est, paululum divinitate subtracta, corpus iniuriae dereliquit. Quidam hunc versiculum superioribus copulant, ut speciosus forma prae filiis hominum, non ad Christum, sed ad calamum referatur.